Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0017

9

Linke Spalte

in pariete foramen est quadratum sesquivirilis altitudinis, quod alius ambulacri videtur esse initium: ipsum autem hoc conclave viginti quinque pedes longum, et triginta altum est. Exeunti ex hoc conclavi retroeundo ascensus patet paucis gradibus in ambulacrum aliud, triginta circiter pedes altum, forniceque instructum, centum atque decem pedes longum, decemque pedes latum; cui continuum utrinque quasi sedile est duos pedes altum.

Hinc conclave quoddam aperitur triginta septem pedes longum, et viginti latum, viginti quoque altum, quod superne novem contegunt lapides, lacunar formantes, non fornicem, quod admirandum. Hic tumba conspicitur e lapide undulato durissimo, quam Pharaonis, rubri maris undis suffocati, esse quidam coniciunt: et haec tumba sive Sarcophagus longitudinem octo; latitudinem trium cum dimidio; altitudinem quattuor pedum, et crassitiem quinque cum dimidio pollicum habet. Si quis hoc saxum ictu feriat, sonitum edit, qualem campana maior arguto proferret tinnitu, quod cum admiratione percipitur: Sub hac tumba autem foramen etiam apparet collapsum.

Lapides, e quibus hae constructae sunt Pyramides, omnes sunt grandissimi quadrati atque duri. Ambulacra autem interiora et conclavia e lapide rubro, nigro, et griseo maculato fabricata sunt, cum intermixtis hinc inde lateribus, prout et obelisci formati sunt, qui Romae extant. Praeter hanc autem adhuc octodecim sunt pyramides aliae, quarum una quantitate huic fere par est. Reliquae diversae sunt magnitudinis; et quae maioribus proxima est, e marmore constat albo atque nigro, in cuborum formam disposito, gradibus carens; prout e praesenti pluribus innotescit tabula.

XXIIII. Porta Naevia.Haec Porta inter praecipuas Romae numeratur, Porta Maior hodie dicta; nomen autem antiquitus habuit a Naevio nemore, vel ab ipso, cuius erat nemus, Naevio. Haec etiam Castellum fuit et receptaculum aquarum Claudiarum, quae hinc adhuc varie distribuuntur. Inscriptiones eius sunt sequentes:

TI. CLAVDIVS. DRVSI. F. CAESAR. AVGVSTVS. GERMANICVS. PONTIFEX. MAXIMVS. TRIBVNICIA. POTESTATE. XII. COS. V. IMPERATOR. XXVII. PATER. PATRIAE. AQVAS. CLAVDIAM. EX. FONTIBVS. QVI. VOCABANTVR. CAERVLEVS. ET. CVRTIVS. A. MILLIARIO. XXXXV. ITEM. ANIENEM. NOVAM. A. MILLIARIO. LXII. SVA. IMPENSA. IN. URBEM. PERDVCENDA. CVRAVIT.

Rechte Spalte

Et porro: IMP. CAESAR. VESPASIANVS. AVGVSTVS. PONTIF. MAX. TRIB. POT. II. IMP. VI. COS. III. DESIG. IIII. P. P. AQVAS. CVRTIAM. ET. CAERVLEAM. PERDVCTAS. A. DIVO. CLAVDIO. ET. POSTEA. INTERMISSAS. DILAPSAS. QVE. PER. ANNOS. NOVEM. SVA. IMPENSA. VRBI. RESTITVIT.

Et denique: IMP. T. CAESAR. DIVI. F. VESPASIANVS. AVGVSTVS. PONTIFEX. MAXIMVS. TRIBVNIC. POTESTATE. X. IMPERATOR. XVII. PATER. PATRIAE. CENSOR. COS. VIII. AQVAS. CVRTIAM. ET. CAERVLEAM. PERDVCTAS. A. DIVO. CLAVDIO. ET. POSTEA. A. DIVO. VESPASIANO. PATRE. SVO. URBI. RESTITVTAS. CVM. A. CAPITE. AQVARVM. A. SOLO. VETVSTATE. DILAPSAE. ESSENT. NOVA. FORMA. REDVC. SVA. IMPENSA. CVR.

XXV. Mausoleum seu Moles Hadriani.Hadrianus Imperator, cum Augusti monumentum Urnis sepulchralibus omnino repletum esse cerneret, novam sibi suisque statuit molem e marmore elegantissimo. Substructio quadrata fuit e lapidibus quadratis maioribus; ordo subsequens rotundus, cui adhuc duo imminebant ordines Columnis instructi superbissimis omnes, statuisque pleni tam equestribus, quam aliis, inter quas et quadrigae integrae: Quae omnia ad bellum usque Gothicum secundum sarta tecta substiterunt: postmodum autem sublatis statuis hoc opus in fortissimam arcem redactum est. Anno Christi 590. peste Romae grassante, Gregorio Magno Pontifici cum universo populo supplicanti huius in molis fastigio apparuisse dicitur Archangelus Michael, gladium in vaginam recondens, omni simul sublata peste: unde haec postmodum Arx Castrum S. Angeli vocata fuit, templumque ibidem dedicatum est Michaeli Archangelo, primo in summitate, deinde inferius; adiecta in miraculi memoriam Statua Angeli marmorea in sublimitate loci.

XXVI. Obelisci Aegyptiaci.Quattuor hos Obeliscos, ab Augusto et Con stantioConstantio Imperatoribus ex Aegypto Romam transportatos, Sixtus V. Pontifex Antiquitatum indagator studiosissimus, e terra, ruinis obrutos, erui, restauratosque erigi curavit; quorum unus post Basilicam Esquilinam; alter in ingressu Portae Flaminiae, tertius ante Basilicam Lateranensem; et quartus in Vaticano ante Basilicam S. Petri locum accepit, imposita singulis cruce, cui eosdem dedicavit.

XXVII. Ichnographia Romae Novae.Iam sequitur accurata atque verissima Romanae Urbis Topographia, iuxta modernum illius, sedente Innocentio XI. Pontifice Maximo, statum, ubi non tantum vetustissima