Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0018

10

Linke Spalte

illius aedificia, cum Ruinis illustribus, et singularibus omnibus; sed et structurae eiusdem magnificae recentes, cum Templis, Basilicis, Palatiis aliisque rarioribus, quibus haec Urbs prae omnibus superbit, eleganter exhibentur: praeeunte hic specialiter non Antiquitatum saltem, sed et Templorum aliorumque locorum insignium Indice, iuxta numerorum ordinem, locupletissimo atque emendatisssimoemendatissimo.

XXVIII. Templum S. Petri in Monte aureo.Quemadmodum omnis Romani Imperii splendor Barbarorum irruptione bellorumque inundationibus misere obfuscatus est: sic et Architectura, cum omnium aliarum Artium usu, a pristino penitus nitore deturbata fuit, tantoque indies in peius ruit decremento, ut neglecta accuratiori Antiquorum Symmetria, monstra tandem struendo suborta sint plane immania, ut horridius nihil excogitari amplius potuerit. Cum autem perpetua decurrant volubilitate mortalium opera, Pacis tandem aevo meliore contigit, ut nobilissima haec Artium ad summum rursus properare coeperit fastigium; postpositis Maiorum vitiis, per sesquiseculum hactenus inolitis. Prout enim, recedentibus tenebris, diurnae lucis augeri solent radii; sic e caligine sua, intra quam per tot hactenus secula sepulta fuerat, struendi elegantia in lucem iterum prorupit, atque vitam. Romae autem inprimis regnante Julio Secundo Pontifice Maximo, Fautore Artium gloriosissimo, obstetricantes renascenti huic Divae manus feliciter adhibebat Bramantes, vir longe clarissimus, cum Amico suo atque cognato Raphaele Urbinate, quorum in priore nostro opere de Pictura, adiectis insimul eorundem iconibus, uberior facta est magna cum laude mentio. Erat enim Bramantes ingenio maximus, industria indefessus, antiquitatis observatione incomparabilis, unde aedificia quoque tam Romae quam alibi erexit novo decore insignia, et quae viam panderent omnibus rerum antiquarum studiosis facillimam; et Successoribus praecipue suis Michaeli Angelo Bonarotio; Jacobo Sansovino; Balthasari da Siena; Antonio da Sansovino; Michaeli de Sancto Michaele; Sebastiano Serlio; Georgio Vasario; Jacobo Barozzio da Vignuola; Leoni Equiti; et Laurentio Berninio, aliisque pluribus; quorum opera atque studio aedificia erecta sunt non Romae saltem; sed et Florentiae, Venetiis, Mediolani, aliisque in locis tam Italiae quam Germaniae admiranda: cum pictores plerique simul essent, aut statuarii longe nobilissimi, nec peniculo saltem et scalpro, sed calamo quoque, editisque Libris aeternitati sua consecrarint nomina: e quorum Schola, tanquam ex Equo Troiano etiam prodiere plurimi quibus in hodiernum usque diem vita suppetit.

Rechte Spalte

Ut autem ad propositum revertamur, Bramantes ille supradictus primus fuit, qui Antiquorum gloriam Architectorum, ad sua usque tempora neglectam publico re stituitrestituit usui: unde non immerito laudatissima eius opera inter illa statuuntur Antiquorum monumenta, quae tanquam optima hoc publice exhibemus Tractatu. Inter ea primum habeat locum Templum hoc in monte Janiculo a Bramante nostro extructum, cuius non ichnographiam tantum, sed integram delineationem hic proponimus. Extat autem eodem in loco, ubi in crucem actus esse dicitur Princeps Apostolorum Petrus, in cuius honorem etiam tota haecce erecta fuit structura, unde et nomen habet Divi Petri in monte aureo. Templum ipsum tam quoad internas sui partes, quam quoad externas ordine nitet Dorico: columnae e lapide factae sunt, quem Granitum vulgo vocant, albis scilicet, nigrisque et rubris maculis distincto; sed ita, ut Bases illarum et Capitula e marmore sint candido: cetera omnia e Tiburtino coagmentata sunt. Mensuras omnes ex utraque delineatione facile deprehendet Lector nobilis, tam ichnographiae, quam orthographiae et scenographiae. Et quamvis structura tota in nimiam excrevisse videatur altitudinem, cum altior sit latitudine bis sumta: re ipsa tamen ob fenestrarum aperturas et scapharum varietatem propius adstanti templum integrum multo videtur esse humilius, quam ipsa prae se fert mensura.

XXIX. Palatium Farnesium quod Caprarolae est.Palatium hoc Ducale Farnesium Caprarolae extructum est a Jacobo Barotio Vignola Architecto celeberrimo. Est autem Caprarola oppidum sat elegans, montanis distinctum elevationibus in tractu situm amoenissimo unius diei itinere ab Urbe distans Romana Serenissimae familiae Farnesiae pro priumproprium. Hoc igitur in loco curante Serenissimo Principe eiusdem nominis palatium extructum fuit magnificentissimum, quod sive operis Maiestatem, sive elegantiae decorem, sive commoditatis facilitatem spectes, tam est omnibus numeris absolutum, ut nihil me unquam vidisse perfectius revera dicere queam. Situm autem est in planitie quadam ad oppidi extremitatem extensa, in cuius clivo medio superba haec eminet structura, fronte sua ipsum respiciens oppidum, ita tamen, ut et haud leviter duo latera promineant adiacentia, angulique hi plures simul sumti aspectum efficiant plane admirandum, prout tabula subsequens pluribus ostendit. Hoc ipsum autem, quod impossibile foret alias, exhinc suboritur, quod totum aedificium extrinsecus est pentagonum: quo non obstante omnia tamen conclavia proportionem suam obtinent accuratissimam, figura constantem quadrata, eo quod omnis irregularitas, in ipsis alias extitura conclavibus,