Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0019

11

Linke Spalte

murorum absorpta sit intercapedine, summo cum Artificis iudicio. Ceterum tam concinna est istius palatii dispositio, ut nullus omnino locus ibi sit vacuus, usuque carens; quodque magis admirandum, conclavia dominica tam apto gaudent situ, ut quicquid extrinsecus est turbulentorum servitiorum, vel opificum destinatum laboribus ibidem vix percipi queat: quibus omnibus commotus fateri cogitur Architectus quilibet, quanticunque fuerit ingenii, quantaque cura examinet ista, opus hocce merito dici posse perfectissimum inventione, splendidissimum decore, et commodissimum usu; istaque laude prae omnibus totius mundi palatiis excellere. Hac etiam fama commoti celeberrimi nostrorum temporum Architecti e dissitis longe huc advolare solent provinciis, ut oculis usurpent hoc nostri aevi miraculum: quod etiam de Daniele Barbaro refertur Viro illustri rerumque architectonicarum peritissimo, qui cum omnia istius Palatii loca, conclavia, annexa atque requisita proprio lustrasset visu, perpendisset iudicio, invicemque contulisset examine, informatus praecipue ab ipso Architecto Vignola de aedificii ordine, membrorum proportione, totiusque machinae concinnitate, in haec erupisse dicitur verba: Non minuit, imo magnopere vicit praesentia famam. Id nempe iudicans; impossibile esse, ut hoc quidem loco perfectius quid excogitari potuerit.

Prima igitur istius palatii tabula, ichnographiam illius oculis exhibet, ex qua, numerorumque appositorum declaratione subsequente, accurate singula ediscet Lector benevolus.

XXX. Istius palatii orthographia.Sic altera illius tabula Orthographiam visui subicit, partemque anteriorem cum introitu, aliisque, de quibus supra dictum est, adiacentibus.

XXXI. Istius Palatii intersectio Scenographica.Tabula tertia intersectione sua splendorem exhibet partium internarum tam dilucide tamque perspicue, ut omnia quasi conclavia, area ipsa, cellae subterraneae atque porticus oculis percurri, considerando examinari, et admirando extolli queant: inservientibus simul pro meliori mirandorum omnium observatione Alphabeti literis.

A. scilicet tertiam istius structurae denotat contignationem.

B. Ambulacrum per totum huius contignationis procurrens ambitum in usum 60. conclavium.

C. denotat triginta septem conclavium seriem, quibus superimminent quadraginta conclavia medii generis.

D. altera est cubiculorum series, quae sunt viginti tres, cum octo communioribus, quae omnia in pergulam aperiuntur circularem.

E. Canalis est excipiendarum aqueaquae palatio

Rechte Spalte

avertendarum omnium intra muri ambitum delabentium aquarum.

F. Pergula est summa decem pedes lata, quam interioris muri arcus sustinent. Contecta autem iam est, quoniam columellae plutei non sunt consummatae.

G. Omnes sunt istius Palatii Camini.

H. Turris palatii; quae et ipsa, designatione Architecti prototypica humilior est.

Altitudo totius palatii primaria pedum est centum et viginti, nimirum ab I. fundo areae, usque ad K. coronicem summam: sed 80. pedum usque ad summitatem duarum contignationum Atrii rotundi.

Ceterae partes ex orthographia discuntur, iuxta numeros sequentes:

1. Scala est gradibus utrinque recurrentibus ad primum palatii planum deducens.

2. Porta est anterior sub Scalae summitate, per quam plana intratur via ad officialium cameras, sub palatio per circuitum dispositas.

3. Ponticulus est versatilis supra fossam sat profundam.

4. Vestibulum, super quo porticus pulcherrima; et ad latera ianuae S.5. et ☩. quae sacelli est.

5. Ianua primaria ad cochleam, in cuius summitate fons est artificiosus elegantissimus.

6. Scala est maxima et principalis tortuosa, infra in plano Officialium altitudine 3¾. pedum incipiens, triplicique versura totius sui circuli ad columnam Doricam usque in summam pertingens pergulam.

7. Atrium, per quod e Scala in porticum secundae contignationis transitur.

8. Conclave rotundum, cui insistit Sacellum Palatii.

9. Porticus ad Cavaedium circularis.

10. Area cavaedii cum fenestris lumina ad concamerationes infimas demittentibus.

11. Oecus maior; Ante-Camera; et conclavia hiemalia.

12. Idem genus, sed pro habitatione aestiva.

13. Fortalitium, non quidem defensionis causa primario adstructum; sed in alios potius usus, et ornatus gratia. Hac ipsa enim murorum elevatione ianuae palatii et habitaculorum hiemalium a Boreae defenduntur frigore; conclave pulcherrimum contegitur et amoenissimum, et concamerationes insimul fiunt primae et secundae contignationis ipsius Palatii.

14. Hypocaustum, super quo cubiculum, cuius beneficio in primo plano evitatur irregularitas.

15. Gradus, per quos descenditur ad fornaces hypocaustorum.

16. Furnorum locus.

17. Conclavia quaedam minora reliquorum