12
Fortalitiorum in summitate primi ordinis.
18. Conclave, ubi est Sacelli Sacrarium.
19. Duo cochlidia in tertiam palatii contignationem deducentia.
20. Locus, pro tertio destinatus cochlidio, dein pro cisterna, quae postmodum ad signum * locata est: hic autem loca sunt mediana, qualia et in Angulis reliquis in usum conclavium secundae Palatii contignationis.
21. Cochlidium aliud, quod ab imo palatii fundo, ad ultimam tendit summitatem: reliqua minora similia in gratiam locorum intermediorum facta sunt.
22. Foveae quae dam necessariae, in usum conclavium ultimorum.
23. Fossa sicca, quoniam planum Palatii in quodam situm est clivo.
24. Ponticulus versatilis, pro transitu e conclavibus secundae contignationis in hortum; qui hortus in planitie situs est amoena sed rigua, magnus et frugifer, nec ornatu nec utilitate carens: adde quod ex illo prospectus pateat in tractum amplissimum et amoenissimum.
XXXII. Palatium Senatus Populique Romani in Capitolio.Hoc Palatium situm est in monte Capitolino, ubi olim quoque Senatus congregabatur, et magnificum illud Antiquorum superbissime extructum erat Capitolium. Postquam enim iteratis toties Romanae Urbis devastationibus amplissima quoque istius montis aedificia in ultimas conversa essent ruinas, deinceps restituta Pacis tranquillitate Senatus Populusque Romanus successu temporum Basilicam hanc sive Curiam extrui curavit sumtuosissimam, idque ope Michaelis Angeli Bonarotae Architecti longe celeberrimi, qui istius structurae confecit prototypon. Opus ipsum constructum est e Lapide, quem Peperinum appellant, quadrato, ea forma, quam praesens exhibet figura, emendatissima dimensione delineata, cum adiecta minutiorum palmorum scala. Primus a superba hac structuris Urbe ad Palatium istud accessus in Aream est amplissimam atque pulcherrimam, quam ex utroque latere duo cingunt Palatia subsequentia Conservatorum, non invicem tantum, sed et cum structura hac primaria insigniter concordantia; inque cuius medio super stylobata magna atque decora, splendidissima erigitur Marci Aurelii statua equestris aenea, staturam virilem exsuperans. Tertium igitur istius Areae latus intranti oppositum hoc ipsum est Palatium, quod nunc describimus: in quo primo occurrit Scala largissima, multae commoditatis.
Post introitum oecus est maximus, eleganti dispositus symmetria, omnibus interioribus curiae partibus communis: per hunc enim ingressus patet ad omnia conclavia Senatoria, atque officialium, et quaecunque
ibidem sunt camerae pro aliis usibus variae; quae omnes hunc oecum versus aperiuntur; ita ut, quibus opus est, singuli, nemine impediente, congrue hac ingredi queant et egredi, cum sua cuivis commoditas prudenter sit assignata: et haec de contignatione prima.
In contignatione secunda Officia minus ordinaria distributa habent conclavia, stereobata, ubi fenestrae apparent clathratae, carceres habet varios, diversi generis magna in copia, partim supra, partim infra terram dispositos. Sub Scala praememorata fons apparet saliens elegantissimus, in cuius basi Statua Romae triumphantis collocata est sedens, e Porphyrite, antiqua, manu Artificis optimi elaborata: cui utrinque statuae adstant captivorum, elegantissime pariter sculptae. Reliquae ex utroque latere decumbentes, et plus quam terna vice staturam viventium excedentes e marmore candido confectae statuae, antiquae similiter sunt, et plurima insignes arte: quarum una Tiberim refert, Nilum altera. Inque hoc Palatio Illustrissimi atque excellentissimi Romanae Urbis Senatores omnes dirimunt causas, sive ad civile ius pertineant, sive ad publicum.
XXXIII. Palatium Dominorum Conservatorum in Capitolio.Hoc Palatium, et aliud consimile e regione huic oppositum [prout dictum est supra] lateralia sunt et magnifica admodum, structaque pariter adornante Michaele Angelo Bonarotio Architecto illo omni laude dignissimo: utrumque autem dicitur Palatium Dominorum Conservatorum Urbis Romanae, quoniam ibidem quae ad conservationem Boni publici faciunt, a praedictis Consiliariis, statis consessibus sub consultandi incudem trahuntur. Istorum autem oeci maximi, et conclavia universa picturis exornata sunt megalographicis artificiosissimis, quarum argumenta laudes plerumque Antiquorum continent et gesta Romanorum; elaborata multa arte a Josepho Harpino et aliis. His accedit statuarum marmorearum copia amplissima, inter quas duodecim Imperatores Romani, et pretiosa alia plurima. Ubi sane quilibet, qui duorum horum palatiorum lateralium cum primario harmoniam, statuae medio in loco luxuriantis maiestatem, totiusque huius structurae Capitolinae gloriam conspexerit, fateri cogitur, Foro huic splendidissimo vix dari simile in universa Europa.
XXXIV. Palatium Pontificis in monte Quirinali.Hoc Pontificis maximi palatium in monte Quirinali, qui vulgo Monte Cavallo vocatur, aestivo saltem tempore habitatur, eo quod circa Basilicam S. Petri in Vaticano ubi ordinaria est S. Patris sedes, eadem anni statione, non admodum salubris sit aeris temperies; hoc autem in loco censeatur purior. Opus ipsum splendore pollet plurimo et mole valde augusta; ita ut in Atrio magno anteriore aliquot clientum millia